Ludi et Fabulae Latinae

Terenti Heauton Timorumenos

[PROLOGUS]

| nē quoi | sit uos|trum mī|rum quōr | partīs | senī |

| poē|ta dede|rit quae | sunt adu|lēscen|tium |

| id prī|mum dī|cam dein|de quod | uēnī ē|loquar. |

| ex in|tegrā | graecā in|tegram | cōmoe|diam |

| hodiē | sum āctū|rus hau|ton tī|mōrū|menon |

| duplex | quae ex ar|gūmen|tō fac|ta est sim|plicī. |

| nouam es|se osten|dī et quae es|set. nunc | quī scrīp|serit |

| et quoi|iā grae|cā sit | nī par|tem max|sumam |

| exī|stumā|rem scī|re uos|trum id dī|cerem. |

| nunc quam o|b rem hās par|tīs didi|cerim | paucīs | dabō. |

| ōrā|tōrem es|se uolu|it mē | nōn prō|logum. |

| uostrum | iūdici|um fē|cit. mē āc|tōrem | dedit. |

| sed hic āc|tor tan|tum pote|rit ā | fācun|diā |

| quantum il|le potu|it cō|gitā|re com|modē |

| quī ōrā|tiō|nem hanc scrip|sit quam | dictū|rus sum. |

| nam quod | rūmō|rēs dis|tulē|runt male|uolī |

| multās | contā|minās|se grae|cās dum | facit |

| paucās | latī|nās - fac|tum id es|se hic nōn | negat |

| neque sē | pigē|re et dein|de fac|tūrum au|tumat. |

| habet | bonō|rum exsem|plum quō ex|semplō | sibi |

| licē|re id face|re quod il|lī fē|cērunt | putat. |

| tum quod | maleuo|lus uetus | poē|ta dic|titat |

| repen|te ad studi|um hunc sē ap|plicās|se mū|sicum |

| amī|cum ingeni|ō frē|tum haud nā|tūrā | suā |

| arbitri|um uos|trum uos|tra exī|stumā|tiō | --

| ualē|bit. quā|rē omnīs | uōs ō|rātōs | uolō |

| nē plū|s inī|quom pos|sit quam ae|quom ōrā|tiō. |

| facite ae|quī sī|tis. date |crescen|dī cō|piam |

| nouā|rum quī | spectan|dī faci|unt cō|piam |

| sine uiti|īs. nē il|le prō | sē dic|tum exsīs|tumet |

| quī nū|per fē|cit ser|uō cur|rentī in | uiā |

| dēces|se popu|lum. quō|r īnsā|nō ser|uiat. |

| dē illius | peccā|tīs plū|ra dī|cet quom | dabit |

| aliās | nouās | nisi fī|nem male|dictīs | facit. |

| adest|e aequō ani|mō date | potes|tātem | mihi |

| statā|riam age|re ut lice|at per | silen|tium |

| nē sem|per ser|uos cur|rens ī|rātus | senex |

| edax | parasī|tus sū|copan|ta autem in|pudens |

| auā|rus lē|no adsidu|e agen|dī sint | seni |

| clāmō|re sum|mō cum | labō|re max|sumō. |

| meā caus|sā caus|sam hanc iū|stam esse ani|mum indū|cite |

| ut ali|qua par|s labō|ris minu|ātur | mihi |

| nam nunc | nouās | quī scrī|bunt nīl | parcunt | senī. |

| sī quae | labō|riō|sast ad | mē cur|ritur. |

| sī lē|nis est | ad ali|um dē|fertur | gregem. |

| in hāc | est pū|ra ōrā|tiō. ex|perī|minī |

| in utram|que par|tem ingeni|um quid | possit | meum. |

| sī num|quam auā|rē preti|um statu|ī artī | meae |

| et eum es|se quaes|tum in ani|mum indū|xī max|sumum |

| quam max|sumē | seruī|re uos|trīs com|modīs |

| exemp|lum statu|ite in | mē ut adu|lēscen|tulī |

| uōbīs | placē|re stude|ant poti|us quam | sibi |