Terenti Hecura
[PROLOGUS]
| hecura es|t huic nō|men fā|bulae. | haec quom | datast |
| noua - eī | nouom in|teruē|nit uiti|um et cala|mitās |
| ut neque | spectā|rī neque | cognō|scī potu|erit. |
| ita popu|lus studi|ō stupi|dus in | fūnam|bulō |
| animum oc|cupā|rat. nunc | haec plā|nēst prō | nouā |
| et is | quī scrīp|sit han|c ob eam | rem nō|luit |
| iterum | refer|re ut ite|rum pos|sit uēn|dere. |
| aliās | cognōs|tis ei|ius. quae|sō hanc nōs|cite. |
[PROLOGUS]
| ōrā|tor ad | uōs ueni|ō ōrnā|tū prō|logī. |
| sinite ex|sōrā|tor sim eō|dem ut iū|re ūtī | senem |
| liceat | quō iū|re sum ū|sus adu|lēscen|tior. |
| nouās | quī exsāc|tās fē|cī ut in|ueterās|cerent |
| nē cum | poē|tā scrīp|tūra ē|uānēs|ceret. |
| in īs | quās prī|mum cae|cilī | didicī | nouās |
| partim | sum eā|rum exsāc|tus - par|tim uix | stetī. |
| quia scī|bam dubi|am for|tūnam es|se scae|nicam |
| spē incer|tā cer|tum mihi | labō|rem sus|tulī. |
| eāsdem age|re coe|pī ut ab e|ōdem ali|ās dis|cerem | --
| nouās | studiō|sē nē il|lum ab studi|ō abdū|cerem. |
| perfē|cī ut spec|tāren|tur. ubi | sunt cog|nitae |
| placitae | sunt. ita | poē|tam re|stituī in | locum |
| prope iam | remō|tum iniū|riā ad|uorsā|rium |
| ab studi|ō atque ab | labō|re atque ar|te mū|sicā. |
| quod sī | scrīptū|ram sprē|uissem in | praesen|tiā |
| et in dē|terren|dō uolu|issem ope|ram sū|mere |
| ut in ō|tiō es|set poti|us quam in | negō|tiō |
| dēter|ruis|sem faci|lē nē ali|ās scrī|beret. |
| nunc quid | petam | meā caus|sā aequō ani|mō atten|dite. |
| hecuram ad | uōs refe|rō quam | mihi per | silen|tium |
| numquam age|re lici|tumst. ita e|am oppres|sit cala|mitās. |
| eam cala|mitā|tem uos|tra intel|legen|tia |
| sēdā|bit sī eri|t adiū|trīx nos|trae indus|triae. |
| quom prī|mum eam age|re coe|pī pugi|lum glō|ria |
| fūnam|bulī eō|dem acces|sit ex|spectā|tiō |
| comitum | conuen|tus strepi|tus clā|mor muli|erum |
| fēcē|re ut an|te tem|pus ex|sīrem | forās. |
| uetere in | nouā | coepī ū|tī cōn|suētū|dine |
| in ex|perien|dō ut es|sem. refe|rō dē|nuō.|
| prīmō āc|tū place|ō quom in|tereā | rūmor | uenit |
| datum ī|rī gladi|ātō|rēs - popu|lus con|uolat |
| tumul|tuan|tur clā|mant pug|nant dē | locō |
| ego intere|ā meum | nōn potu|ī tū|tārī | locum. |
| nunc tur|ba nūl|la est. ō|tium et | silen|tiumst |
| agen|dī tem|pus mihi | datumst | uōbīs | datur |
| potes|tās con|decoran|dī lū|dōs scae|nicōs. |
| nōlī|te sine|re per | uōs ar|tem mū|sicam |
| recidē|re ad pau|cōs. faci|te ut uos|tra auctō|ritās |
| meae auctō|ritā|tī fau|trīx ad|iūtrīx|que sit. |
| sī num|quam auā|rē preti|um statu|ī artī | meae |
| et eum es|se quaes|tum in ani|mum indūx|sī max|sumum |
| quam max|sumē | seruī|re uos|trīs com|modīs |
| sinite im|petrā|re mē | quī in tū|tēlam | meam |
| studium | suom et | sē in uos|tram com|mīsit | fidem |
| nē eum cir|cumuen|tum inī|quē inī|quī irrī|deant. |
| meā caus|sā caus|sam accipi|te et date | silen|tium |
| ut libe|at scrī|bere ali|īs mihi|que ut dis|cere |
| nouās | expedi|at post|hāc preti|ō ēmptās | meō. |